Beiträge und Material zur Geschichte der Aachener Patrizier-Familien, 1. Band/095

aus GenWiki, dem genealogischen Lexikon zum Mitmachen.
Zur Navigation springen Zur Suche springen
GenWiki - Digitale Bibliothek
Beiträge und Material zur Geschichte der Aachener Patrizier-Familien, 1. Band
<<<Vorherige Seite
[094]
Nächste Seite>>>
[096]
Fürth Aachener-Patrizier-1.djvu
Hilfe zur Nutzung von DjVu-Dateien
Texterfassung: unkorrigiert
Dieser Text wurde noch nicht korrekturgelesen und kann somit Fehler enthalten.


et proxime praecedens Campus inferior dextrae partis Clypei cum Brachio ibidem nigro dextro et malleo natiui cum manubrio aurei coloris extat. Aduertendum etiam quod fimbriae manicarum Brachiorum aureo itidem colore cum aliquibus nodis eiusdem coloris infra uel subter depictis splendeant. Quae Insignia ita descripta vel depicta Vos et legitimi progenitores[1] vestri tarn nati quam nascituri ac legitimati in perpetuum ex nostra nobis data Imperiali potestate vobis et in hac parte legitime tributa ut ueri et sacri Romani Imperij nobiles ubique locorum perpetuo gestare et deferre libere ac liberrime potestis modo quo supia nec etiam obstantibus ullis de quibus supra etc. Praeterea idem Nos Ferrandus de Amatis supra dictus ex certa et integra notitia moti, volumus et. concedimus (plena itidem Imperiali potestate tribuendi aliis et in hoc puncto sicuti in omnibus supra tactis nobis benigniter concessa) volumus inquam et concedimus admodum excellenti Dno Gotfrido Fabricio Jur. utr. doctori tantum, ut is notarios publicos seu Tabelliones et Judices Ordinarios aptos tamen viros ubicunque locorum posset faciatque ac si a nobismet ipsis creati essent et facti, qui possint conficere ubicunque scripturas publiens & instrumenta ac etiam universa et singula officia publica tanquam legitimi legitime exercere, quae illis et cuilibet ipsorum ex debito dictorum officiorum fienda occurrerint, omnibus tamen consuetis in creatione eorum et debitis solemnitatibus adhibitis, recepto ab eis primitus de fidelitate Romano Imperio praestanda sacramento. Ad quorum omnium ac singulorum plenam et indubitatam fidem Testimoniumve postquam dictus Excellentissimus vir solemni Juramento perpetuam fidelitatem pro se et suis sacro Romano Imperio et Caesareae Coronae pollicitus est, nihil unquam a se vel a suis commissum iri quod sit contra eiusdem sacri Imperij dignitatem quodue huiuscemodi nobilitate ac muneribus donatum dedeceat has nostras patentes literas seu publicum priuilegium per Cortesium Cortesium Ciuem et Tabellionem Patauinum ac Cancellarium nostrurn fieri et etiam nobiscum subscribi nostrique quo in similibus utimur sigilli appensione communiri mandavimus. Actum et datum Paduae ex aedibus nostris sitis in burgo sanctae crucis Anno reparatae salutis Millesimo quingentesimo octuagesimo quarto Indictione duodecima die Sabbati, decimo tertio die Octobris praesentibus ibidem ac se subscribentibus Reuerdo et Excellmo Dno Jacobo Erlachero sacrae Theologiae Doctore et Canonico Brixinae Tyrolensi et Illri ac Generoso Dno Jacobo de Gromis Equite Caesarea Paedemontano, et Illri generoso Dno Carolo Trapp Domino in Bisein et Gurburg etc.


  1. So das Original.