Beiträge und Material zur Geschichte der Aachener Patrizier-Familien, 1. Band/094

aus GenWiki, dem genealogischen Lexikon zum Mitmachen.
Zur Navigation springen Zur Suche springen
GenWiki - Digitale Bibliothek
Beiträge und Material zur Geschichte der Aachener Patrizier-Familien, 1. Band
<<<Vorherige Seite
[093]
Nächste Seite>>>
[095]
Fürth Aachener-Patrizier-1.djvu
Hilfe zur Nutzung von DjVu-Dateien
Texterfassung: unkorrigiert
Dieser Text wurde noch nicht korrekturgelesen und kann somit Fehler enthalten.


sint ac perpetuam sacro Romano Imperio et Caesareae Coronae fidelitatem praestent) omnia et singula verae Nobilitatis Insignia et priuilegia conferimus quae de Jure et de facto per sacram Caesaream Maiestatem Nobilibus personis conferri possint. Dantes etiam eis et eorum descendentibus licentiam et auctoritatem in quibuscunque Aulis et locis tam publicis quam priuatis Insignia infra descripta et depicta pro suis legitimis et proprijs gestandi: Jubentes ipsos et eorum quemlibet gaudere omnibus et quibuscunque priuilegijs, immunitatibus, libertatibus, praeminentijs, honoribus, exemptionibus et praerogatiuis, quibus ubique locorum et Gentium alij Nobiles et Nobilissimi viri a Sacra Caesarea Maiestate Nobilitati tam de Jure quam ex consuetudine perfruuntur; Non obstantibus quibuscunque Legibus, Constitutionibus, Decretis, Ordinibus, Reformationibus, Consuetudinibus et Rescriptis quorumcunque Principum, Comitum, Ciuitatum, Collegiorum uel Universitatum aut etiam aliorum omnium cuiuscunque tenoris existant, quibus nostra auctoritate perpetua a memorato Inuictissimo Imperatore nobis clementer et ex causa concessa derogamus et ad totalem praemissorum effectum derogatum esse uolumus. Insignia vero huiuscemodi Nobilitatis per eos et universos eorum legitime descendentos natos uel legitimatos et adoptatos masculos heredes ac familiae nomen induentes perpetuo ut libet gestanda talia ut et hic infra descripta ac etiam depicta habentur, sunto. Clypeus paene quadratus (ut moris est) esto cum quatuor campis, quibus duo Mallei cum Brachiis dextris et duabus Incudibus includuntur, supra in media parte Clypei cum Galea aperta et corona aurei coloris in vertice eius, e cuius Coronae ventre directo quasi emergit Nigrum Brachium dextrum manu tenens malleum natiui coloris cum Manubrio aurei coloris: Item in radicibus Brachij eiusdem Coronae ab utraque parte exurgit Aquilina Ala: prima scilicet dextra ala ex dextra parte Coronae prosiliens argentei coloris est infra, supra vero nigri. Altera autem Ala sinistra videlicet, ex sinistra parte coronae exultans Rubri vel rubei coloris est infra, supra vero argentei. Galeae tegumentum dextrum existit aurei et nigri coloris, sinistrum uero argentei & rubei seu rubri. Galea autem ipsa natiui coloris apparet, cum aurei coloris circulis in apertura et paene rubei id est obscuri coloris in medio circulorum. Clypei autem campus dexter supremus rubei coloris existit cum Incude ferrei vel natiui coloris in medio. Simili modo apparet et campus inferior sinistri lateris clypei. Campus vero superior sinistri lateris Clypei argentei coloris est cum integro nigro Brachio dextro, manu tenente malleum, cuius mallei manubrium aurei coloris existit, malleus autem ipse nativi coloris cuius et Incudes sunt, elucet eiusdem coloris, cuius