Beiträge und Material zur Geschichte der Aachener Patrizier-Familien, 1. Band/092

aus GenWiki, dem genealogischen Lexikon zum Mitmachen.
Zur Navigation springen Zur Suche springen
GenWiki - Digitale Bibliothek
Beiträge und Material zur Geschichte der Aachener Patrizier-Familien, 1. Band
<<<Vorherige Seite
[091]
Nächste Seite>>>
[093]
Fürth Aachener-Patrizier-1.djvu
Hilfe zur Nutzung von DjVu-Dateien
Texterfassung: unkorrigiert
Dieser Text wurde noch nicht korrekturgelesen und kann somit Fehler enthalten.


non nouit? cum veluti sicut sine anima corpus, ita sine lege seu Jurisprudentiae usu nulla ciuitas persistere potest: Quod enim tranquille in Orbe vivimus ac Dominia rerum adseruamus id Juri solum Legibusque totum debemus. Illius scilicet Jurisprudentiae certissimo ductu homines licet ratione Belluas superent hominibus tamen quoque praeferuntur ac veluti Solis lumen a caeteris suo lucis candore distinguitur atque praefulget, ita Jurisperitus Justitiae fulgere candens caeteros longe antecellit et suo virtutis splendore merito superat ac Dijs ipsis paene similis redditur. Siquidem Jurisprudentia diuinarum atque humanarum rerum notitia sit, iusti atque iniusti scientia, quae uti Ciuitatis anima est, ita et Civibus vitam foelicem tribuit. Causas rerum conseruandarum exhibet, aequitatem ostendit et docet, animosue hominum impellit ad bene beateque viuendum ac denique ad uerum et summum bonum perducit. Hac enim Jurisprudentia totus vitae humanae conuentus conseruatur et ueluti cives in eiuitate muro, ita universum genus humanum Justitia tanquam propugnaculo suo fortiter ab omni iniquitatis insultu defenditur et inuicem ab iniurijs liberatur adeo ut non tam apte quam vere dixerit Esaias diuinus ille Propheta hoc modo: Et Justitia erit cingulum lumborum eius et Leo et Ouis simul morabuntur. Sed quid multis? Quod tandem diuina et humana non uiolentur id Jurisprudentiae tamquam summo numini adscribere integrum debemus. Haec bonos ad bonum amplectendum propositis praemiis allicit, malos vero ad Malum euitandum poenarum terrore coercet, omnes controuersias dirimit, calamitates hominum expellit. Haec demum summos cum infimis aequa lance ponderat unicuique suum tribuit, et Reipublicae statum sua Justitiae cuspide ab omni discordiae, seditionis, proditionisue macula illaesum conseruat sine qua nullae profecto opes, nullae animi oblectationes gratae iucundaeue esse possunt. Haec omnia et alia similiter innumera pro eo ac debuimus considerantes Nos Ferrandus praedictus cum praeter cetera amplissima priuilegia quibus Inuictissimus piae memoriae Carolus Quartus Romanorum Imperator ae Bohemiae Rex etc. proprio motu et ex certa perpetuoque valitura scientia Joannem de Amatis Consiliarium suum secretum ac de se sacroque Romano Imperio optime meritum universosque ex eo legitime descendentes id est, Nos & Familiam nostram perquam liberaliter donauit, id quoque concessum nobis et sancitum nostro Imperiali diplomate sit, perpetuam nobis esse potestatem non modo legitimandi, adoptandi, emancipandi, manumittendi, veniam aetatis .concedendi, natalibus restituendi et complura alia praestandi, verum etiam nobilitandi et nobiles ac nobilissimos faciendi Insigniaque conferendi non secus ac si ipsemet Imperator praesens tribueret, Item et