Beiträge und Material zur Geschichte der Aachener Patrizier-Familien, 1. Band/086
GenWiki - Digitale Bibliothek | |
---|---|
Beiträge und Material zur Geschichte der Aachener Patrizier-Familien, 1. Band | |
<<<Vorherige Seite [085] |
Nächste Seite>>> [087] |
Hilfe zur Nutzung von DjVu-Dateien | |
Texterfassung: unkorrigiert | |
Dieser Text wurde noch nicht korrekturgelesen und kann somit Fehler enthalten.
|
Per haec duo ultima veritatem suprafatae tabulae genealogicae demonstrando quod nempe Consul, Scabinus et Commissarius ad Caesarem saepefatus Ioannes fuerit.
Septimo rursus idem attestatum admodum Reuerendi domini loannis Baptistae Bierens, supra puncto tertio mentionatum, in extractu secundo et tertio demonstrando in vim illins Reinhardum et Euerhardum Bertolff de Belum ex Simone iuxta assignationem saepe tactae tabulae fuisse filios et respectine fratres. Tenor autem extractus secundi ex libro secundo feudali hic erat: qualiter Reinardus de Beluen petierit relivium bonorum a Patre suo Simone de Beluen relictorum, tertii extractus ex eodem libro fol. 287 hic erat, qualiter Euerhardus Bertolff de Beluen expromiserit triginta modios Speltae. Quibus extractibus subscriptum erat: hos extractus collationatos concordare attestor Ioannes geulen Sac: Apost: et Caesarea authoritate notarius publicus, addito illaeso sigillo domini Archipresbyteri eiusque subscriptione propria.
Octano certas literas sigillatas Iudicialis banci in Houselt anno 1501 in ferijs sancti Matthiae 23 februarii coram Wilhelmo von de Houe praetore Nicolao Schellart etc. alijsque scabinis praefati Banci erectas et quatuor sigillis, quorum duo adhuc integra, duo autem deperierant, munitas apud D. Wilhelmum Adolphum de Eis dictum Beusdal reperibiles, quibus apparebat Domicellum loannem Bertolff et Ioannam fuisse ex Domicella Margaretha fratrem et sororem, maritumque dictae Ioannae fuisse domicellum loannem Crummel de Echtersheim.
Nono literas sigillatas eiusdem Iudicialis Banci de Holset coram praetore Lambrechto Bithan, Nicolao Schellardt aliisque scabinis Anno 1511 15. februarij ercdas integro caractere et sex illaesis sigillis adhuc munitas et loco suprafato reperibiles, ex quibus constabat, iam statim nominatum domicellum loannem Bertolff in uxorem habuisse Elisabetham et affinem loannem Crummel de Echtersheim quippe quod ibidem dictus Ioannes Bertolff cum uxore sua Elisabetha affini suo Ioanni Crummel confessus fuerit debitum quadraginta florenorum Aquensium etc. intendens saepefatam tabulam genealogicam per haec duo in eo corroborare quod ex Ioanne Bertolff Iuniore el Margarita de Birgelen inibi specificatis natus fuerit Ioannes Bertolff qui Elisabetham de Schwarzenbergh duxit et Ioanna Bertolff uxor loannis Crummel de Echtersheim